monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 369

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 369
tertia species est earum qualitatum, quae non ex eo, quod iam quisque est, sed ex eo, quod esse potest, intelleguntur, ut dicimus fragile lignum, non quod iam fractum sit, sed quod frangi possit. nam et palaestricum corpus duobus modis dicimus: et id, quod palaestra compositum est, et id, quod natura ita formatum, ut huic arti accommodatum sit, quamvis ea non sit imbutum. illud tamen a palaestra recte dicitur palaestricum, quod ipsius artis habet effectum, non autem invenitur ipsius qualitatis nomen, unde sit denominatum et derivatum palaestricum illud, quod nondum est, sed esse potest. quare cognoscendum est dici quasdam substantias ex qualitatibus, quarum nomina non inveniuntur. namque ut bonum dicimus a bonitate, non ita optimum ab optimitate. ita ergo palaestricum, quod intellegimus ex eo, quo percipere possit palaestram, non habet certum qualitatis nomen, ex quo dictum videtur,